- ITER
- I.ITERfacientes olim noctu, facibusardentibus comitati erant. Ovid. Met. l. 1. v. 493.Ut facibus sepes ardent, quas forte viatorVel nimis admovit, vel iam sub luce reliquit.Ubi quod casui vel imprudentiae viatorum tribuit, Varro lasciviae adseribit de Re Rust. l. 1. Νυκτιπορία enim vett. ut plurimum utebantur. Quem in usum peculiares incidebantur faces e ligno querno, vel iligno, quae γράβια vocabant. praecipuaque fuit cura, ne facile vento cederent. Quod cum faepe nibilominus fieret, namqueve et Caesar, apud Suet. in Eo c. 31. quum occultissimum iter modico comitatu ingressus esset, luminibusextinctis decessit. viâ diu errabundus, adhibêre coepêrunt lychnuchos e pelle, in eum usum compatatos, ut vim ventorum ferre possent et defendere. Postmodum, quia fallendi fere hostis causâ iter nocturnum ab Exercituum Ducibus instituebatur, quo tutius id fieret, excogitârunt larernas. sic compositas, ut ist lumen abeunde facerent, quibus praeferebantur, aliisnegarent, cuiusmodi laternas sardas hodie Galli vocant, ut in fra videbimus. ubi de Laternis. Vide plura hanc in rem apud Casaub. ad d. l. Suet. et Barthium ad Stat, Theb. l. 12. v. 241. Iter autem ingressuri vota faciebant, et Numini litabant, cuis illustre exemplum in Iacobo Patriarcha habemus. Vide quoque supra ubi de Capille it. Coma. In reditu bono vovendo, dicebant bonum iter convertere. Stat. Theb. l. 4. v. 761.—— tantam reduces des flectere gressiisIuppiter!ubi dextres subintelligendum, Scholiast. monet Gulielmus Pictavensis de Culieltni Regis et Ducis Gestis; Placet ergo fortunatum iter convertere etc. Reduces, etiam apud vett. Christianos, adorabantur, quo de more vide Pallad. in Hist. Lausiaca c. 52. et Barthium ubi supra Theb. l. 10. v. 664. Quod sr in Itinere Mortuus quis esset, cadaver aromatibus vel cerâ, ut de Agesilao legimus, apud C. Nep. conditum domum referebatur; vel, si haberi id non posset, cenotaphiam domi erigebatur; quam vocem vide supra. Itinerum porro mensuram per passus cilligebant Vett. unde milia passuum, et milliarii lapides, qui ponebantur in singula milia; quod apud Graecos Romanosque in usu suit: cum in Or. χοῖνοι, funicuili et parasangae adhibereutur metiendae distantiae. Apud utrosqueve autem diurnum iter 20. mill. pass. definiebatur, quibus peractis, in loco huic rei destinato, per noctem quiesceban; quem ςαθμὸν Graeci, mansionem Latini, dixêre, uti pluribus videre est. apud Salmas. ad Salin. p. 495. etc. Vide quoque hîc passim; ubi de Avibus, item in vocibus Baculus, Hydreum, Lacerna, Mansio. Pera, Peregrini, Perones, alibi. Sed et Iter, libri nomen fuit, a Iul. Caef. compositi, qui et duos Anticatones in Itineribus suis scripsit: Nec enim vel in Itinere cessabant a studiis Vett. uti exemplo Plinii Sec. quoque patet, quem vide in Epistolis.II.ITERin XII. Scriptorum ludo, vide infra Scripta XII.III.ITERs. ITINERATIO, circuitus Iudicum. Car. Calvus, in Capitulis Silvacensibus, A. C. 853. Galliam in 12. portiones distribuit, unicuiqueve viris aliquot cum in religione, tum in Iurispr. insignibus praefectis, qui commissos sibi pagos annuo peragrantes, de in iuriis populo a Ministris Reip. illatis cognoscerent, scelera vindicarent, iustitiam queve facerent et tuerentur: Rem vero Eccles. viduarum et orphanorum inprimis curarent, Cuius exemplo Henr. II. Angliae Rex A. C. 1176. magnum Nottinghamiae Conc. adhibens, regnum totum in 6. divisit partes,ternis Iudicibus singulis eodem fine constitutis. De quibus vide Henr. Seplmann. in Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.